Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 5

 
pauperibus miscere puer; set forma, set aetas
 
digna supercilio, quando ad te pervenit ille?
 
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
 
quippe indignatur veteri parere clienti,
 
quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas. 65
 
maxima quaeque domus servis est plena superbis.
 
ecce alius quanto porrexit murmure panem
 
vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
 
quae genuinum agitent, non admittentia morsum;
 
sed tener et niveus mollique siligine fictus 70
 
servatur domino, dextram cohibere memento,
 
salva sit artoptae reverentia, finge tamen te
 
inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
 
‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
 
impleri panisque tui novisse colorem?’ 75
 
‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
 
coniuge per montem adversum gelidasque cucurri
 
Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
 
Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
 
Aspice quam longo distinguat distinguat P Vind.: distendat Ψ. pectore lancem 80
← Önceki Şiir 5 · 4 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi