Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 4

 
ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
 
obstitit intranti miratrix turba parumper,
 
ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
 
exclusi spectant admissa obsonia patres.
 
itur ad Atriden. tum Picens accipe, dixit, 65
 
‘privatis maiora focis, genialis agatur
 
iste dies, propera stomachum laxare sagina saginam PS: saginis Ψ Vind.,
 
et tua servatum consume in saecula rhombum.
 
ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
 
surgebant cristae; nihil est quod credere de se 70
 
non possit cum laudatur dis aequa potestas.
 
sed derat pisci patinae mensura, vocantur
 
ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
 
in quorum facie miserae magnaeque sedebat
 
pallor amicitiae, primus clamante Liburno 75
 
currite, iam sedit rapta properabat abolla
 
Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
 
anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
 
interpres legum sanctissimus omnia, quamquam quamquam Vind.Ψ: quamque P.
 
temporibus diris, tractanda putabat inermi 80
← Önceki Şiir 4 · 4 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi