Şiir 4
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandusWillis rejects 4.1-36, following Ribbeck
ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
deliciae; viduas tantum aspernatus. aspernatur Ψ: aspernatus Vind. etc. and Housman: sper. natur PSA. adulter,
quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
5
porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
iugera quot vicina foro, quas emerit aedes?
nemo malus felix, minime minime PVind.Ψ: quin sit ς: Housman conj. qum sit . corruptor et idem Clausen rejects, following Jahn
incestus, cum quo nuper vittata iacebat
sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
10
Sed nunc de factis levioribus, et tamen alter
si fecisset idem, caderet sub iudice morum;
nam quod turpe bonis Titio Seioque, decebat
Crispinum: quid agas, cum dira et foedior omni
crimine persona est? mullum sex milibus emit,
15
aequantem sane paribus sestertia libris,
ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur,
consilium laudo artificis, si munere tanto
praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
20