Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 16

 
consensu magno efficiunt curabilis ut sit
 
vindicta et gravior quam quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum . iniuria, dignum erit ergo
 
declamatoris mulino corde Vagelli,
 
cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
 
milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe 25
 
praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
 
ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
 
excusaturos non sollicitemus amicos.
 
da testem iudex cum dixerit, audeat ille
 
nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi, 30
 
et credam dignum barba dignumque capillis
 
maiorum, citius falsum producere testem
 
contra paganum possis quam vera loquentem
 
contra fortunam armati contraque pudorem.
 
Praemia nunc alia atque alia emolumento notemus 35
 
sacramentorum. convallem ruris aviti
 
improbus aut campum mihi si vicinus ademit
 
et sacrum effodit medio de limite saxum,
 
quod mea cum patulo coluit puls annua libo,
 
debitor aut sumptos pergit non reddere nummos 40
← Önceki Şiir 16 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi