Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 15

 
victrix turba, nec ardenti decoxit aeno
 
aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit
 
expectare focos, contenta cadavere crudo.
 
Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,
 
quem summa caeli raptum de parte Prometheus 85
 
donavit terris; elemento gratulor, et te
 
exultare reor. sed qui mordere cadaver
 
sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
 
nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an
 
prima voluptatem gula senserit; ultimus autem 90
 
qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis
 
per terram digitis aliquid de sanguine gustat.
 
Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim
 
produxere animas, sed res diversa, sed illic
 
fortunae invidia est bellorumque ultima, casus 95
 
extremi, longae dira obsidionis egestas:
 
huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
 
exemplum esse cibi, sicutHousman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ. modo dicta mihi gens:
 
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
 
cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis 100
← Önceki Şiir 15 · 5 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi