Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 14

 
frigida sufficient velantes inguina panni 300
 
exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
 
dum rogat et picta se tempestate tuetur.
 
Tantis parta malis cura maiore metuque
 
servantur: misera est magni custodia census,
 
dispositis praedives amis vigilare cohortem 305
 
servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro
 
electro signisque suis Phrygiaque columna
 
atque ebore et lata testudine, dolia nudi
 
non ardent cynici; si fregeris, altera fiet
 
cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit. 310
 
sensit Alexander, testa cum vidit in illa
 
magnum habitatorem, quanto felicior hic qui
 
nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem
 
passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum
 
numen habes, si sit prudentia: nos te, 315
 
nos facimus, Fortuna, deamThe sentence nullum through deam is repeated from 10.365-66, quite irrelevantly.. Mensura tamen quae
 
sufficiat census, siquis me consulat, edam:
 
in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
 
quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
← Önceki Şiir 14 · 16 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi