Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 14

 
elatam iam crede nurum, si limina vestra 220
 
mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
 
per somnum digitis! nam quae terraque marique
 
adquirenda putas, brevior via conferet illi;
 
nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
 
mandavi,” dices olim, nec talia suasi. 225
 
mentis causa malae tamen est et origo penes te.
 
nam quisquis magni census praecepit amorem
 
et laevo monitu pueros producit avaros
 
et qui per fraudes patrimonia conduplicari *y omits; Ruperti delete
 
dat libertatem et totas effundit habenas 230
 
curriculo, quem si revoces, subsistere nescit
 
et te contempto rapitur metisque relictis.
 
nemo satis credit tantum delinquere quantum
 
permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
 
Cum dicis iuveni stultum qui donet amico, 235
 
qui paupertatem levet attollatque propinqui,
 
et spoliare doces et circumscribere et omni
 
crimine divitias adquirere; quarum amor in te
 
quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum
← Önceki Şiir 14 · 12 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi