Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 13

 
nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
 
interdum aut levibus videas flagrantia causis;
 
quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
 
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
 
ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, 185
 
qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
 
accusatori nollet dare. plurima felix
 
paulatim vitia atque errores exuit omnes,
 
prima docet rectum sapientia, quippe minuti
 
semper et infirmi est animi exiguique voluptas 190
 
ultio, continuo sic collige, quod vindicta
 
nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
 
evasisse putes, quos diri conscia facti
 
mens habet attonitos et surdo verbere caedit
 
occultum quatiente animo tortore flagellum? 195
 
poena autem vehemens ac multo saevior illis
 
quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
 
nocte dieque suum gestare in pectore testem.
 
Spartano cuidam respondit Pythia vates
 
haut inpunitum quondam fore quod dubitaret 200
← Önceki Şiir 13 · 10 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi