Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 13

 
exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
 
displicet auctori: prima est haec ultio, quod se
 
iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
 
gratia fallaci praetoris vicerit urna.
 
quid sentire putas omnes, Calvine, recenti 5
 
de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
 
tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
 
iacturae te mergat onus, nec rara videmus
 
quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam
 
tritus et e medio fortunae ductus acervo. 10
 
ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo
 
non debet dolor esse viri nec vulnere maior,
 
tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
 
particulam vix ferre potes spumantibus ardens
 
visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus 15
 
depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit
 
sexaginta annos Fonteio consule natus?
 
an nihil in melius tot rerum proficis proficit P: proficis Ψ and Housman. usu?
 
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
 
victrix fortunae sapientia; ducimus autem 20
← Önceki bölüm Şiir 13 · 1 / 13 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi