Şiir 11
caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
plebeios calices et paucis assibus emptos
145
porriget incultus puer atque a frigore tutus.
non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus
quisquam erit et magno quisquam erit et magno ALOT: quisquam erit in magno PSFGU: qui steterit magno conjectures Housman: in magno si posces Büch. (1893) Owen; id magnum Büch. (1910).: cum posces, posce latine.
idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
atque hodie tantum propter convivia pexi.
150
pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
suspirat longo non visam tempore matrem,
et casulam et notos tristis desiderat haedos,
ingenui vultus puer ingenuique pudoris,
quales esse decet quos ardens purpura vestit,
155
nec pupillares defert in balnea raucus
testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
160