Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 11

 
urbibus eversis praedarum in parte reperta
 
magnorum artificum frangebat pocula miles,
 
ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
 
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
 
imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, 105
 
ac nudam effigiem clipeoHousman inserts in before clipeo . venientis et hasta
 
pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
 
ponebant igitur Tusco farrata catino:
 
argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
 
omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis. 110
 
templorum quoque maiestas praesentior, et vox
 
nocte fere media mediamque audita per urbem
 
litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
 
officium vatis pergentibus, his monuit nos,
 
hanc rebus Latiis curam praestare solebat 115
 
fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
 
Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
 
tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
 
annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
 
at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, 120
← Önceki Şiir 11 · 6 / 11 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi