Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 10

 
virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,
 
praemia si tollas? patriam tamen obruit olim
 
gloria paucorum et laudis titulique cupido
 
haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae
 
discutienda valent sterilis mala robora fici, 145
 
quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
 
Expende Hannibalem; quot libras in duce summo
 
invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
 
percussa oceano Niloque admota tepenti,
 
rursus ad Aethiopum populos aliosque aliosque Ψ: altosque PA. elephantos! 150
 
additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
 
transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:
 
diducit scopulos et montem rumpit aceto,
 
iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
 
acti acti Ψ Housman Büch. (1910): actum PT Büch. (1893)., inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas 155
 
frangimus et media vexillum pono Subura.’
 
o qualis facies et quali digna tabella,
 
cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
 
exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem
 
nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus 160
← Önceki Şiir 10 · 8 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi