Şiir 10
panem et circenses. Perituros audio multos.
nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
85
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,
visne salutari sicut Seianus, habere
90
tantundem, atque illi summas donare curules,
illum exercitibus praeponere, tutor haberi
principis angusta angusta Ψ Büch. (1910) Housman: augusta PABüch. (1893). Caprearum in rupe sedentis
cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes
egregios equites et castra domestica; quidni
95
haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,
posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,
ut rebus laetis par sit mensura malorum?
huius qui trahitur praetextam sumere mavis,
an Fidenarum Gabiorumque esse potestas
100