Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Juvenal

Şiir 10

 
omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
 
Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt
 
vera bona atque illis multum diversa, remota
 
erroris nebula, quid enim ratione timemus
 
aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te 5
 
conatus non paeniteat votique peracti?
 
evertere domos totas optantibus ipsis
 
di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur
 
militia; torrens dicendi copia multis
 
et sua mortifera est facundia, viribus ille 10
 
confisus periit admirandisque lacertis,
 
sed plures nimia congesta pecunia cura
 
strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
 
quanto delphinis ballaena Britannica maior,
 
temporibus diris igitur iussuque Neronis 15
 
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
 
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
 
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
 
pauca licet portes argenti vascula puri
 
nocte iter ingressus, gladium centumque timebis 20
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 19 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi