Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 5

 
Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores
 
praeteritos meditor: crudum Chaerestratus unguem
 
adrodens ait haec. an siccis dedecus obstem
 
cognatis? an rem patriam rumore sinistro
 
limen ad obscaenum frangam, dum Chrysidis udas 165
 
ebrius ante fores extincta cum face canto?
 
euge puer, sapias, dis depellentibus agnam
 
percute. sed censen, plorabit, Dave, relicta?
 
nugaris; solea, puer, obiurgabere rubra,
 
ne trepidare velis atque artos rodere casses! 170
 
nunc ferus et violens; at si vocet, haut mora, dicas
 
quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro
 
supplicet, accedam? si totus et integer illinc
 
exieras, nec nunc. hic hic quod quaerimus, hic est,
 
non in festuca, lictor quam iactat ineptus. 175
 
Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem
 
cretata ambitio? vigila et cicer ingere large
 
rixanti populo, nostra ut Floralia possint
 
aprici meminisse senes! quid pulchrius? at cum
 
Herodis venere dies unctaque fenestra 180
← Önceki Satura 5 · 9 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi