Satura 5
ocius ad navem! nihil obstat quin trabe vasta
Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante
seductum moneat: quo deinde, insane, ruis, quo?
quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis
intumuit, quam non extinxerit urna cicutae?
145
tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto
cena sit in transtro Veientanumque rubellum
exhalet vapida laesum pice sessilis obba?
quid petis? ut nummi, quos hic quincunce modesto
nutrieras, peragant avidos sudore deunces?
150
indulge genio, carpamns dulcia, nostrum est
quod vivis, cinis et manes et fabula fies.
vive memor leti, fugit hora, hoc quod loquor inde est.
En quid agis? duplici in diversum scindens hamo.
huncine an hunc sequeris? subeas alternus oportet
155
ancipiti obsequio dominos, alternus oberres.
nec tu cum obstiteris semel instantique negaris
parere imperio, rupi iam vincula dicas;
nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi,
cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
160