Thesauros Edebiyat satire Saturae

Saturae

Saturae Persius

Satura 3

 
murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
 
atque exporrecto trutinantur verba labello,
 
aegroti veteris meditantes somnia, gigni
 
de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti,
 
hoc est quod palles? cur quis non prandeat hoc est? 85
 
his populus ridet, multumque torosa iuventus
 
ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
 
Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
 
faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes
 
qui dicit medico, iussus requiescere, postquam 90
 
tertia conpositas vidit nox currere venas,
 
de maiore domo modice sitiente lagoena
 
lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
 
heus bone, tu palles. nihil est. videas tamen istuc,
 
quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis. 95
 
at tu deterius palles. ne sis mihi tutor.
 
iam pridem hunc sepeli: tu restas. perge, tacebo.
 
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur,
 
gutture sulpureas lente exhalante mefites.
 
sed tremor inter vina subit calidumque trientem 100
← Önceki Satura 3 · 5 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi