Satura 3
purpureas subter cervices terruit, imus
imus praecipites quam si sibi dicat et intus
palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
grandia si nollem morituri verba Catonis
45
dicere non sano multum laudanda magistro,
quae pater adductis sudans audiret amicis,
iure etenim id summum, quid dexter senio ferret
scire erat in voto, damnosa canicula quantum
raderet, angustae collo non fallier orcae,
50
neu quis callidior buxum torquere flagello.
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,
quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
55
et tibi, quae Samios diduxit littera ramos,
surgentem dextro monstravit limite callem;
stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
oscitat hesternum dissutis undique malis?
est aliquid quo tendis, et in quod derigis arcum?
60