Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

2 dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
2 lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
2 cena desurgat dubia? quin corpus onustum
2 hesternis vitiis animum quoque praegravat una
2 atque adfigit humo divinae particulam aurae.
2 alter ubi dicto citius curata sopori
2 membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
2 hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
2 sive diem festum rediens advexerit annus,
2 seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
2 accedent anni, tractari mollius aetas
2 imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
2 quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
2 dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
2 rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
2 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
2 tardius adveniens vitiatum commodius quam
2 integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
2 heroas natum tellus me prima tulisset.
2 das aliquid famae, quae carmine gratior aurem

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi