Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

2 si te alio pravum detorseris. Avidienus,
2 cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
2 quinquennis oleas est et silvestria corna
2 ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
2 cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
2 ille repotia, natalis aliosve dierum
2 festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
2 caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
2 quali igitur victu sapiens utetur et horum
2 utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
2 mundus erit, qua non offendat sordibus atque
2 in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
2 Albuti senis exemplo, dum munia didit,
2 saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
2 convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
2 accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
2 adferat. in primis valeas bene; nam variae res
2 ut noceant homini credas, memor illius escae,
2 quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
2 miscueris elixa, simul conchylia turdis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi