Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

8 ut melius muria quod testa marina remittat.”
8 interea suspensa gravis aulaea ruinas
8 in patinam fecere, trahentia pulveris atri
8 quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
8 nos maius veriti, postquam nihil esse pericli
8 sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si
8 filius inmaturus obisset, flere. quis esset
8 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
8 tolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
8 te Deus? ut semper gaudes inludere rebus
8 humanis!” Varius mappa conpescere risum
8 vix poterat. Balatro suspendens omnia naso
8 “haec est condicio vivendi” aiebat, “eoque
8 responsura tuo numquam est par fama labori.
8 tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
8 sollicitudine districtum, ne panis adustus,
8 ne male conditum ius adponatur, ut omnes
8 praecincti recte pueri comptique ministrent.
8 adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
8 ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi