Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

7 cum semel effugit, reddit se prava catenis?
7 “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
7 praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
7 iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
7 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
7 tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
7 inposita haud umquam misera formidine privet?
7 adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
7 sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
7 vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
7 tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
7 duceris ut nervis alienis mobile lignum.
7 quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
7 quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
7 responsare cupidinibus, contemnere honores
7 fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
7 externi nequid valeat per leve morari,
7 in quem manca ruit semper fortuna. potesne
7 ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
7 poscit te mulier, vexat foribusque repulsum

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi