Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

7 dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
7 ditior aut formae melioris meiat eodem.
7 tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
7 Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
7 turpis odoratum caput obscurante lacerna,
7 non es quod simulas? metuens induceris atque
7 altercante libidinibus tremis ossa pavore.
7 quid refert, uri virgis ferroque necari
7 auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
7 quo te demisit peccati conscia erilis,
7 contractum genibus tangas caput? estne marito
7 matronae peccantis in ambo iusta potestas,
7 in corruptorem vel iustior? illa tamen se
7 non habitu mutatve loco peccatve superne,
7 cum te formidet mulier neque credat amanti.
7 ibis sub furcam prudens dominoque furenti
7 conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
7 evasti: credo, metues doctusque cavebis:
7 quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
7 possis, o totiens servus. quae belua ruptis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi