Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

4 ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini,
4 pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
4 nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,
4 non prius exacta tenui ratione saporum.
4 nec satis est cara piscis averrere mensa
4 ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis
4 languidus in cubitum iam se conviva reponet.
4 umber et iligna nutritus glande rotundas
4 curvat aper lances carnem vitantis inertem;
4 nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
4 vinea submittit capreas non semper edulis.
4 fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
4 piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
4 ante meum nulli patuit quaesita palatum.
4 sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
4 nequaquam satis in re una consumere curam,
4 ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
4 quali perfundat piscis securus olivo.
4 Massica si caelo suppones vina sereno,
4 nocturna siquid crassi est tenuabitur aura

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi