Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

3 praeterea ne vos titillet gloria, iure
3 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve
3 vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
3 in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
3 latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
3 nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
3 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
3 astuta ingenuum volpes imitata leonem?
3 nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
3 ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
3 rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
3 dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
3 Di tibi dent capta classem redducere Troia.
3 ergo consulere et mox respondere licebit?
3 ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
3 putescit, totiens servatis clarus achivis,
3 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
3 per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
3 ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
3 et Menelaum una mecum se occidere clamans.’

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi