Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 2

3 quisquis luxuria tristive superstitione
3 aut alio mentis morbo calet: huc propius me,
3 dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.
3 danda est ellebori multo pars maxima avaris:
3 nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
3 heredes Staberi summam incidere sepulcro,
3 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum
3 damnati populo paria atque epulum arbitrio arri,
3 frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave
3 seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,
3 hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo
3 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo
3 heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens
3 pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si
3 forte minus locuples uno quadrante perisset,
3 ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,
3 virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
3 divitiis parent; quas qui construxerit, ille
3 clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex
3 et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi