Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

1 conpilasse putes, verbum non amplius addam.
2 Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
2 mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
2 maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
2 quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
2 dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
2 frigus quo duramque famem propellere possit.
2 hunc si perconteris, avi cur atque parentis
2 praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
2 omnia conductis coemens obsonia nummis,
2 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
2 respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
2 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
2 dives agris, dives positis in fenore nummis:
2 quinas hic capiti mercedes exsecat atque
2 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
2 nomina sectatur modo sumpta veste virili
2 sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
2 ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se
2 pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi