Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

10 facta canit pede ter percusso; forte epos acer
10 ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
10 Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
10 hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
10 atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
10 inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
10 haerentem capiti cum multa laude coronam.
10 at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
10 plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,
10 tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
10 nil comis tragici mutat Lucilius acci?
10 non ridet versus Enni gravitate minores,
10 cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
10 quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis
10 quaerere, num illius, num rerum dura negarit
10 versiculos natura magis factos et euntis
10 mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
10 hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
10 ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
10 quale fuit Cassi rapido ferventius amni

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi