Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

4 fingere qui non visa potest, conmissa tacere
4 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
4 saepe tribus lectis videas cenare quaternos,
4 e quibus unus amet quavis aspergere cunctos
4 praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,
4 condita cum verax aperit praecordia Liber:
4 hic tibi comis et urbanus liberque videtur
4 infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
4 pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
4 lividus et mordax videor tibi? mentio siquae
4 de Capitolini furtis iniecta Petilli
4 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
4 ‘me Capitolinus convictore usus amicoque
4 a puero est causaque mea permulta rogatus
4 fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
4 sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud
4 fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est
4 aerugo mera; quod vitium procul afore chartis,
4 atque animo prius, ut siquid promittere de me
4 possum aliud vere, promitto. liberius si

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi