Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

4 magna sonaturum, des nominis huius honorem.
4 idcirco quidam comoedia necne poema
4 esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
4 nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
4 differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
4 saevit, quod meretrice nepos insanus amica
4 filius uxorem grandi cum dote recuset,
4 ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
4 noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
4 audiret leviora, pater si viveret? ergo
4 non satis est puris versum perscribere verbis,
4 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
4 quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
4 olim quae scripsit Lucilius, eripias si
4 tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est
4 posterius facias praeponens ultima primis,
4 non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra
4 belli ferratos postis portasque refregit’,
4 invenias etiam disiecti membra poetae.
4 hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi