Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

4 quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
4 culpari dignos. quemvis media elige turba:
4 aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
4 hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
4 hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
4 hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
4 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
4 fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
4 summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
4 omnes hi metuunt versus, odere poetas.
4 ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
4 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
4 et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
4 gestiet a furno redeuntis scire lacuque
4 et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
4 primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
4 excerpam numero: neque enim concludere versum
4 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
4 sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
4 ingenium cui sit, cui mens divinior atque os

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi