Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

4 quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
4 famosus, multa cum libertate notabant.
4 hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
4 mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
4 emunctae naris, durus conponere versus.
4 nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
4 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
4 cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
4 garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
4 scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
4 Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
4 accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
4 custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
4 di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
4 finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
4 at tu conclusas hircinis follibus auras
4 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
4 ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
4 delatis capsis et imagine, cum mea nemo
4 scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi