Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

3 ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
3 nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
3 causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
3 quos Venerem incertam rapientis more ferarum
3 viribus editior caedebat ut in grege taurus.
3 iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
3 tempora si fastosque velis evolvere mundi.
3 nec Natura potest iusto secernere iniquum,
3 dividit ut bona diversis, fugienda petendis,
3 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
3 qui teneros caules alieni fregerit horti
3 et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
3 regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
3 ne scutica dignum horribili sectere flagello.
3 nam ut ferula caedas meritum maiora subire
3 verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
3 furta latrociniis et magnis parva mineris
3 falce recisurum simili te, si tibi regnum
3 permittant homines. si dives, qui sapiens est,
3 et sutor bonus et solus formosus et est rex,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi