Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

2 plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
2 altera, nil obstat: cois tibi paene videre est
2 ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
2 metiri possis oculo latus. an tibi mavis
2 insidias fieri pretiumque avellier ante
2 quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
2 in nive sectetur, positum sic tangere nolit,
2 cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam
2 transvolat in medio posita et fugientia captat.’
2 hiscine versiculis speras tibi posse dolores
2 atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
2 nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
2 quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
2 quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
2 num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
2 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
2 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
2 ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
2 continuo fiat. malis tentigine rumpi?
2 non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi