Thesauros Edebiyat satire Satires

Satires

Satires Horace

Kitap 1

2 nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos
2 sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
2 rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
2 adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
2 quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,
2 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
2 regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
2 inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
2 molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
2 quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
2 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
2 contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
2 quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum
2 depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
2 matronae praeter faciem nil cernere possis,
2 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
2 si interdicta petes, vallo circumdata — nam te
2 hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res,
2 custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
2 ad talos stola demissa et circumdata palla,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi