Thesauros Edebiyat rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
1.7 res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere. Longius me fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum reuertar.
1.8 Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso; de matre illi cogitandum: et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi