Thesauros Edebiyat rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
6.25 Adfirmare uobis possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem, sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis: concupiscite et poenas Ciceroni dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.
6.26 Oraque magnanimum spirantia paene uirorum In rostris iacuere suis: sed enim abstulit omnis, Tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago. Tunc redeunt animis ingentia consulis acta Iurataeque manus deprensaque foedera noxae Patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi Deiectusque redit uotis Catilina nefandis. Profuerant? sacris exculta quid artibus aetas? Abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu Conticuit Latiae tristis facundia linguae. Vnica sollicitis quondam tutela salusque, Egregium semper patriae caput, ille senatus Vindex, ille fori, legum ritusque togaeque, Publica uox saeuis aeternum obmutuit armis. Informes, uoltus sparsamque cruore nefando Canitiem sacrasque manus operumque ministras Tantorum pedibus ciuis proiecta superbis. Proculcauit ouans nec lubrica fata deosque Respexit. nullo luet hoc Antonius aeuo. Hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse, Nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo; Inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha Afuerant, nostraeque cadens ferus Hannibal irae Membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras. Cornelii Severi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi