Thesauros Edebiyat rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
6.23 CORDI CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim ipso ac Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem quod paene maxime tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam ui deserendas: ciuis non solum magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, uir natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi