Thesauros Edebiyat rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
6.10 roga, Cicero, exora unum, ut tribus seruias. CESTIVS sic diuisit: mori tibi utile est, honestum est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis consummes uitam. hic illam sententiam dixit audacem: ut numereris cum Catone qui seruire ne Antonio quidem nondum domino potuit. MARCELLVS hunc sensum de Catone melius: usque eone omnia cum fortuna populi Romani conuersa sunt, ut aliquis deliberet, utrum satius sit uiuere cum Antonio, an mori cum Catone? Sed ad diuisionem CESTI reuertamur. Dixit utile esse, ne etiam cruciatus corporis pateretur: non simplici illum modo periturum, si in Antonii manibus incidisset. in hac parte cum descripsisset contumelias insultantium Ciceroni et uerbera et tormenta, dixit illam multum laudatam sententiam: tum mehercules, Cicero, cum ueneris ad Antonium, mortem rogabis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi