Thesauros Edebiyat rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
5.4 pluris tropaea uestra Xerxes aestumat quam uos. DIVISIO. FVSCVS sic diuisit: etiamsi uenturus est Xerses nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda. Confessio seruitutis est iussa facere: si uenerit uincemus; hoc non est diu colligendum de eo: dico “uincemus” quem uicimus. Sed ne ueniet quidem: si uenturus esset non denuntiaret; fractus est et uiribus et animo. CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractauit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse; communem uictoriam, bellum fuisse commune. deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus adferret. Ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis, illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam et superbam Xerxis militiam pertinentia. Quid ergo?
5.5 bellum habebimus? habuimus; et si Xersem remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. Deinde non erit bellum: Xerxes enim non ueniet. multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. Nouissime, ut ueniat, cum quibus ueniet? reliquias uictoriae nostrae colliget: illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut si qui ex fuga consecuti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut uictum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi