Thesauros Edebiyat rhetoric Suasoriae

Suasoriae

Suasoriae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D
2.14 Sed ut reuertar ad Leonidam et trecentos, pulcherrima illa fertur GLYCONIS sententia In hac ipsa suasoria non sane refero memoria ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: poi= feu/cesqe; o(/pla tei/xh. De positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias loci facundissime descripsisset: natus trecentis locus. CESTIVS cum honores descripsisset quos habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulcra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam mouit et adiecit: nisi antiquior Xerses fuisset quam Demosthenes † CIPTOY cui dicere. Hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas,
2.15 sed aduersas hostibus POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius quam uirum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi