1.12
sic fremit Oceanus, quasi indignetur quod terras relinquas. Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit Haec quomodo ex corruptis eo perueniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. Tumidum est: o)/reos o)/ros a)pospa=tai. Vergilius quid ait? rapit haud partem exiguam montis. Aen. X 128 Ita a magnitudine discedit, ut non inprudenter discedat a fide. Est inflatum: kai\ kai/ria ba/lletai nh=ssos. Vergilius quid ait? qui de nauibus: credas innare reuolsas Aen. VIII 601 Cyclaclas. Non dicit hoc fieri, sed uideri. Propitiis auribus accipitur, quamuis incredibile est, quod excusatur antequam dicitur.
1.13
Multo corruptiorem sententiam MENESTRATI cuiusdam declamatoris non abiecti suis temporibus nactus sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum in Oceano nascentium magnitudinem Efficit haec sententia, ut ignoscamus ei qui dixit ipsis Charybdi et Scylla maius portentum: “Charybdis ipsius maris naufragium,” et ne in una re semel insaniret: “quid ibi potest esse salui ubi ipsum mare perit?” DAMAS ethicos induxit matrem loquentem, cum describeret adsidue prioribus periculis noua superuenisse:BARBARVS dixit, cum introduxisset excusantem se exercitum Macedonum, hunc sensum: FVSCVS ARELLIVS dixit: