Thesauros Edebiyat rhetoric Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 3

pr.15 Vtrum ergo putas hoc dicentium uitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant, qui pueri fere aut iuuenes scolas frequentant; hi non tantum disertissimis uiris quos paulo ante retuli Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt nisi eas quibus Cestius rescripsit.
pr.16 Memini me intrare scolam eius cum recitaturus esset in Milonem; CESTIVS ex consuetudine sua miratus dicebat: si Threx essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem, si equus, Melissio. Non continui bilem et exclamaui: si cloaca esses, maxima esses. Risus omnium ingens; scolastici intueri me, quis essem qui tam crassas ceruices haberem. Cestius Ciceroni responsurus mihi quod responderet non inuenit, sed negauit se exsecuturum, nisi exissem de domo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi