Thesauros Edebiyat rhetoric Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae

Excerpta Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 3

pr.4 nec enim quicquam magis in illo mirareris quam quod grauitas quae deerat uitae, actioni supererat: quamdiu citra iocos se continebat, censoria oratio erat. Deinde ipsa quae dicebat meliora erant quam quae scribebat. Vir enim praesentis animi et maioris ingenii quam studii magis placebat in his quae inueniebat quam in his quae attulerat. Iam uero iratus commodius dicebat, et ideo diligentissime cauebant homines ne dicentem interpellarent.
pr.5 uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit.
pr.6 Sine commentario numquam dixit nec hoc commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur, set maxima parte perscribebatur actio; illa quoque quae salse dici poterant adnotabantur; sed cum procedere nollet nisi instructus, libenter ab instrumentis recedebat. Ex tempore coactus dicere infinito se antecedebat. Numquam non utilius erat illi deprehendi quam praeparari; sed magis illum suspiceres quod diligentiam non relinquebat, cum illi tam bene temeritas cederet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi