Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

6.19 MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi