Kitap 8
6.17
CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.
6.18
MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator, sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit; nisi citius illam oppressissem et filiam abstulisset. TRIARIVS dixit: cum accusarem obieci ueneficium: in ultima parte inter preces meas excitaui puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices mouit, haec maxime nouercam offendit. ALBVCIVS dixit: postquam nominauit filiam ad me respexit: uidelicet ut sciret an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: sunoi=de/ moi/, FHSIN, h( quga/thr, kai\ prose/qhken: e)k tou/tou.