Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

5.12 Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero. nec frustra, inquit: duos occiderat nouerca. et ait: uellem ad uos nocentior uenirem reus, uellem tres rapere potuissem. ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero auum. negabat, inquit, posse se uiuere, si in illa relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum uideram.
5.13 ALBVCIVS hoc colore usus est ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse. et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum, si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. MONTANVS VOTIENVS
5.14 MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor uobis illum; quidquid est meo potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi