Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

1.4 VIBI GALLI. Nullo mihi felicior uideor quam quod Miltiauis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram dimittam patri? adulteram qui non tam glorior quod filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si alterum solum occidero, exulandum est. quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Vterque magnum beneficium dedistis et statim dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem. Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria;
1.5 feci quod soleo, nihil aliud respexi quam patrem. MENTONIS. Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat; quod quantum esset Miltiades expertus est. Porci Latronis. Ego adulteros dimittam?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi