Thesauros Edebiyat rhetoric Controversiae

Controversiae

Controversiae Seneca, Lucius Annaeus ca. 55 B.C.-ca. 39 A.D

Kitap 8

5.1 IVNI GALLIONIS. Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume puer, audies a nouerca: “quis es, fugitiue? reductus es?” Habui filiam, quamuis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia diuisit! natus est filius, dixit: “filius hic meus est;” natus est alter, dixit: “hic patris est;” natus est tertius, dixit: “hic aui est.” Cum quaereret iste filium erant qui suaderent et dicerent: “tace, meruit excludi.” CESTI PII. Quam causam rapiendi habui, inpotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam: de omnibus meis habeo dicendum “habui.” Vagabatur lugu bri sordidaque praetexta; omnes illius miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: “quid?
5.2 iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit quod ille quem rapui unicus erat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi