Kitap 8
4.15
MONTANVS tamen aiebat nihil hoc posse melius dici: ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex uetat: morieris ni cecideris; morere ne caedas. CESTIVS dixit: tyrannus imperat ut patrem caedas: non est nouum. Noluisti facere: laudaturum me putas? ego uero non laudo; alterius ista gloria est: tu fratrem imitatus esses. ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti cum et legem nosses et fratrem. MONTANVS dixit: parricida, uoluisti uiolasti patris corpus, fratris beneficium.
4.16
Ab altera parte hoc colore omnes declamauerunt tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum filium meum custodiri iussit ne mori posset. CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt, quid faciet? moriatur, inquis. hoc dicis: ne caedat patrem occidat. FVSCVS ARELLIVS dixit: conplecti uolo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: uiderit quantum tibi se putet debere respublica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseueras, fili, fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis an occidere.